GetPassageurn:cts:latinLit:phi0690.phi001.perseus_lat1:3urn:cts:latinLit:phi0690.phi001.perseus_lat1:3
ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON MenalcasDic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?DamoetasNon, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.MenalcasInfelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeramdum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,hic alienus ovis custos bis mulget in hora,et sucus pecori et lac subducitur agnis.DamoetasParcius ista viris tamen obicienda memento:novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.MenalcasTum, credo, cum me arbustum videre Miconisatque mala vitis incidere falce novellas.DamoetasAut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcumfregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,et cum vidisti puero donata, dolebas,et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.MenalcasQuid domini faciant, audent cum talia fures!non ego te vidi Damonis, pessime, caprumexcipere insidiis, multum latrante Lycisca?et cum clamarem: “Quo nunc se proripit ille?Tityre, coge pecus,” tu post carecta latebas.DamoetasAn mihi cantando victus non redderet illequem mea carminibus meruisset fistula caprum?Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damonipse fatebatur, sed reddere posse negabat.MenalcasCantando tu illum, aut umquam tibi fistula ceraiuncta fuit? Non tu in triviis, indocte, solebasstridenti miserum stipula disperdere carmen?DamoetasVis ergo inter nos quid possit uterque vicissimexperiamur? Ego hanc vitulam—ne forte recuses,bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus—depono: tu dic, mecum quo pignore certes.MenalcasDe grege non ausim quicquam deponere tecum.Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca;bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.Verum, id quod multo tute ipse fatebere maius,insanire libet quoniam tibi, pocula ponamfagina, caelatum divini opus Alcimedontis;lenta quibus torno facili superaddita vitisdiffusos hedera vestit pallente corymbos:in medio duo signa, Conon, et—quis fuit alter,descripsit radio totum qui gentibus orbem,tempora quae messor, quae curvus arator haberet?Necdum illis labra admovi, sed condita servo.DamoetasEt nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,et molli circum est ansas amplexus acantho,Orpheaque in medio posuit silvasque sequentis.Necdum illis labra admovi, sed condita servo:si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.MenalcasNunquam hodie effugies; veniam, quocumque vocariaudiat haec tantum—vel qui venit ecce Palaemonefficiam posthac ne quemquam voce lacessas.DamoetasQuin age, si quid habes, in me mora non erit ulla,nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon,sensibus haec imis, res est non parva, reponas.PalaemonDicite, quandoquidem in molli consedimus herba:et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos,nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus.Incipe, Darmoeta; tu deinde sequere Menalca:alternis dicetis; amant alterna Camenae.DamoetasAb Iove principium, Musae; Iovis omnia plena:ille colit terras, illi mea carmina curae.MenalcasEt me Phoebus amat; Phoebo sua semper apud memunera sunt, lauri et suave rubens hyacinthus.DamoetasMalo me Galatea petit, lasciva puella,et fugit ad salices, et se cupit ante videri.MenalcasAt mihi sese offert ultro, meus ignis, Amyntas,notior ut iam sit canibus non Delia nostris.DamoetasParta meae Veneri sunt munera: namque notaviipse locum, aëriae quo congessere palumbes.MenalcasQuod potui, puero silvestri ex arbore lectaaurea mala decem misi; cras altera mittam.DamoetasO quotiens et quae nobis Galatea locuta est!partem aliquam, venti, divom referatis ad auris!MenalcasQuid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta.si, dum tu sectaris apros, ego retia servo?DamoetasPhyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito.MenalcasPhyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,et longum “formose, vale, vale,” inquit, “Iolla.”DamoetasTriste lupus stabulis, maturis frugibus imbres.arboribus venti, nobis Amaryllidis irae.MenalcasDulce satis umor, depulsis arbutus haedis,lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas.DamoetasPollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam:Pierides vitulam lectori pascite vestro.MenalcasPollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum,iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam.DamoetasQui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.MenalcasQui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.DamoetasQui legitis flores et humi nascentia fraga,frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba.MenalcasParcite, oves, nimium procedere; non bene ripaecreditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat.DamoetasTityre, pascentes a flumine reice capellas:ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo.MenalcasCogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus,ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis.DamoetasHeu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo!Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro.MenalcasHis certe neque amor causa est; vix ossibus haerent.nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.DamoetasDic, quibus in terris—et eris mihi magnus Apollo—tris pateat caeli spatium non amplius ulnas.MenalcasDic, quibus in terris inscripti nomina regumnascantur flores, et Phyllida solus habeto.PalaemonNon nostrum inter vos tantas componere lites.Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amoresaut metuet dulces, aut experietur amaros.Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.